FULLONIANI

FULLONIANI
FULLONIANI
Haeretici, qui et Theopaschitae, dicti sunt sectatores Petri Γναφέως, i. e. Fullonis, qui Chalcedonensi Synodo reiectâ, in omnes eos, qui Deum crucifixum et passum esse non agnoscerent, nempe, secundum ipsam Deitatem, adeoqueve, qui in Servatore naturam impassibilem divinam ab humana passibili distinguerent, anathematis fulmen vibravit, suosqueve asseclas coegit Hymno τριςαγίῳ addere, ὁ ςταυρωθεῖς δἰ ἡμᾶς, qui crucifixus est propter nos, ut hoc modo passibiliter praedicarent in Christo Deitatem et Hymnum ter sanctum ei soli dicerent. Ioh. Forbesius Instruct. Hist-Theologic. l. 1. c. 16. §. 9. Vide quoque ubi de Petro Fullone.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”